- ABDICANDI jus
- ABDICANDI jusinter patriae potestatis apud Athenienses iura fuit, quam in rem scripta lex: Τοὺς γονέας κυρίους εἶναι ἀπὸνηρύτραι. Parentibus abdicare liberos ius esto, apud Demosth. in Baeot. Nec ve4ro liberos tantum, quos genuerant, sed etiam adoptivos, ut constat ex eiusdem Orat. πρὸς Σπουδίαν. Non abdicabantur autem, nisi causâ cognitâ et probatâ apud iudices. Qumtilian. Declam. 283. et Lucian. in Abdicato; Tum vero praeconis voce pronuntiabatur, τὸν δε̑ινα negare hunc filium suum esse amplius, uti discimus ex Platone de LL. l. 11. atque ita excidebant patris familiâ, Hesiod. non tamen civitatis iure, Plato loc. cit. Sed et in patris potestate erat, abdicatum reducere, ἀναλαμβάνειν εἰς τὸ γεν´ος, Lucian. ubi supra, reducem vero denuo abdicare fas non fuisse, tradit idem. Praecipuae Abdicationis causae ibidem recensentur, his verbis> Τὰ μετα ταῦςα δέ, τί τῶ πάντων αἰτία; τίνα ςθεραπείαν, τίνα ἐπιμέλειαν υιου παρῆκα; πότε ἀπίκοιτος ἐγενόμην; τίνας ωότους ἀκαίρους; τίνας κάμας ἐλκαλε̑ις, τίς ἀσωτεία; τίς πορνοβόοκος ὔβριςαι; τίς ἠτιάσατ; οὐδὲ εἷς. Καὶ μην` ταῦτά ἐςιν, ἐφ᾿ οἷς μάλισα ὁ νόμος ἀπονηρύττειν ἐφίηςιν. Deinde quid est omnium, quod accusat? Quod obsequium, quam curam filiô dignam praetermisi? Quando foris cubui? Quas intempestivas potationes, quas comessationes messationes obicis? Qui luxus? Quis leno pulsatus est? Quis accusavit? Nemo profecto. Atqui haec sunt, ob quae lex praecipue permittit abdicare. Vide quoque infra Cotyla. At Romanorum legibus Abdicatio comprobata non est, uti patet e Rescripto Imperat. Diocletiani et Maximiani Augg. l. 6. C. de patr. pot. vide quoque l. 9. C. eod. Interim ablegare filios et e conspectu suo abire iubere porerant Parentes, ut exempla apud Val. Maximum l. 5. c. 8. liquido probant. Vide Sam. Petitum Comm. in leges Atticas l. 2. tit. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.